THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

67:1Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper

67:2ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua

67:3confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

67:4laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus

67:5confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

67:6terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster

67:7benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae

68:0victori David psalmus cantici

68:1exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius

68:2sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei

68:3iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia

68:4cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo

68:5patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo

68:6Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus

68:7Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper

68:8terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel

68:9pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti

68:10animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus

68:11Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae

68:12reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia

68:13si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri

68:14cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon

68:15mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis

68:16quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper

68:17currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto

68:18ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum

68:19benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper

68:20Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus

68:21verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis

68:22dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris

68:23ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso

68:24viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto

68:25praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum

68:26in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel

68:27ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali

68:28praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis

68:29de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera

68:30increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt

68:31offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo

68:32regna terrae cantate Deo canite Domino semper

68:33qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis

68:34date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis

68:35terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus

69:0victori pro liliis David

69:1salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam

69:2infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me

69:3laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum

69:4multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam

69:5Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita

69:6non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel

69:7quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam

69:8alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae

69:9quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me

69:10et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi

69:11et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam

69:12contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum

69:13mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui

69:14erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis

69:15ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum

69:16exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me

69:17et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me

69:18accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me

69:19tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam

69:20coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni

69:21et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto

69:22sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum

69:23contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva

69:24effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos

69:25fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet

69:26quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant

69:27da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua

69:28deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur

69:29ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me

69:30laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione

69:31et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas

69:32videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra

69:33quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit

69:34laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis

69:35quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam

69:36et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.