73:1attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde
73:2mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei
73:3quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns
73:4quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum
73:5in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
73:6ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi
73:7processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis
73:8inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes
73:9posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra
73:10propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis
73:11et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso
73:12ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias
73:13ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas
73:14et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis
73:15dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui
73:16et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis
73:17donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum
73:18verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum
73:19quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint
73:20quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges
73:21quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans
73:22et ego insipiens et nescius
73:23quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum
73:24et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me
73:25quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra
73:26consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum
73:27quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te
73:28mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas
74:0eruditionis Asaph
74:1ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae
74:2recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti
74:3sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario
74:4fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum
74:5manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures
74:6et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt
74:7miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui
74:8dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra
74:9signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo
74:10usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem
74:11quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume
74:12Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae
74:13tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis
74:14tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum
74:15tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia
74:16tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem
74:17tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti
74:18memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum
74:19ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum
74:20respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae
74:21ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum
74:22surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die
74:23ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter
75:0victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici
75:1confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua
75:2cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
75:3dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper
75:4dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu
75:5nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri
75:6quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium
75:7sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit
75:8quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae
75:9ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
75:10et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti