THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

79:1Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum

79:2dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae

79:3effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

79:4facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt

79:5usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus

79:6effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt

79:7quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt

79:8ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis

79:9auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum

79:10quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est

79:11ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus

79:12et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine

79:13nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas

80:0victori pro liliis testimonii Asaph canticum

80:1qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere

80:2ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos

80:3Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

80:4Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi tui

80:5cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter

80:6posuisti nos contentionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos

80:7Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

80:8vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam

80:9praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et implevit terram

80:10operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei

80:11expandit comas suas usque ad mare et usque ad Flumen germina sua

80:12quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam

80:13vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam

80:14Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc

80:15et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem confirmasti tibi

80:16succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae pereant

80:17fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi

80:18et non recedemus a te vivificabis nos et nomine tuo vocabimur

80:19Domine Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

81:0victori in torcularibus Asaph

81:1laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob

81:2adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio

81:3clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae

81:4quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob

81:5testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi

81:6amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt

81:7in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper

81:8audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me

81:9non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum

81:10ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud

81:11et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi

81:12et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis

81:13utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset

81:14quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam

81:15qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo

81:16et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.