82:1Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat
82:2usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper
82:3iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite
82:4salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate
82:5non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae
82:6ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos
82:7ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis
82:8surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes
83:0canticum psalmi Asaph
83:1Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus
83:2quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput
83:3contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum
83:4dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra
83:5quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt
83:6tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni
83:7Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri
83:8sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper
83:9fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
83:10contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae
83:11pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
83:12qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei
83:13Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti
83:14quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes
83:15sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos
83:16imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
83:17confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant
83:18et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram
84:0victori pro torculari filiorum Core canticum
84:1quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum
84:2desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem
84:3siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus
84:4beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper
84:5beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius
84:6transeuntes in valle fletus fontem ponent eam
84:7benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion
84:8Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper
84:9clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui
84:10quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis
84:11quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
84:12nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te