85:1placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob
85:2dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper
85:3continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui
85:4converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos
85:5noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem
85:6nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te
85:7ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
85:8audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam
85:9verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra
85:10misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt
85:11veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
85:12sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum
85:13iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos
86:0oratio David
86:1inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum
86:2custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te
86:3miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
86:4laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo
86:5tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te
86:6exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum
86:7in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me
86:8non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua
86:9omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum
86:10quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus
86:11doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum
86:12confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum
86:13quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo
86:14Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo
86:15tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus
86:16respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae
86:17fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me
87:0filiorum Core psalmus cantici
87:1fundamentum eius in montibus sanctuarii
87:2diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
87:3gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper
87:4commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi
87:5ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus
87:6Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper
87:7et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te