THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

88:1Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te

88:2ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam

88:3quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit

88:4reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus

88:5inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt

88:6posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis

88:7super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper

88:8longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem

88:9oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas

88:10numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper

88:11numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione

88:12numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est

88:13ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te

88:14quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me

88:15pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum

88:16per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me

88:17circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter

88:18longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti

89:0eruditionis Aethan Ezraitae

89:1misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo

89:2quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis

89:3percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo

89:4usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper

89:5confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum

89:6quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei

89:7Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt

89:8Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo

89:9tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis

89:10tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos

89:11tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti

89:12aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt

89:13tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua

89:14iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam

89:15beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt

89:16in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur

89:17quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum

89:18quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro

89:19tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo

89:20inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum

89:21cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum

89:22non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum

89:23sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam

89:24veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius

89:25et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius

89:26ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae

89:27ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae

89:28in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit

89:29et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli

89:30si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint

89:31si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint

89:32visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum

89:33misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea

89:34non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo

89:35semel iuravi in sancto meo ne David mentiar

89:36semen eius in sempiternum erit

89:37et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper

89:38tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum

89:39adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius

89:40dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem

89:41diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis

89:42elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius

89:43avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio

89:44quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti

89:45adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna

89:46usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua

89:47memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum

89:48quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper

89:49ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua

89:50recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum

89:51quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui

89:52benedictus Dominus in sempiternum amen et amen

90:0oratio Mosi viri Dei

90:1Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione

90:2antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es

90:3convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam

90:4quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna

90:5percutiente te eos somnium erunt

90:6mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur

90:7consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus

90:8posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui

90:9omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens

90:10dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus

90:11quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam

90:12ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti

90:13revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis

90:14imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris

90:15laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala

90:16appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum

90:17et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.