THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

91:1qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur

91:2dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum

91:3quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum

91:4in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis

91:5scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno

91:6a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie

91:7cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit

91:8verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes

91:9tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum

91:10non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo

91:11quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis

91:12in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus

91:13super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem

91:14quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum

91:15invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo

91:16longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum

92:0psalmus cantici in die sabbati

92:1bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

92:2ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte

92:3in decacordo et in psalterio in cantico in cithara

92:4quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo

92:5quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae

92:6vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud

92:7germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum

92:8tu autem Excelsus in aeternum Domine

92:9ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem

92:10et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi

92:11et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea

92:12iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur

92:13transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt

92:14adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt

92:15adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo

93:1Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur

93:2firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es

93:3levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos

93:4a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus

93:5testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.