THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

94:1Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere

94:2elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis

94:3usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt

94:4fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem

94:5populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent

94:6viduam et advenam interficient et pupillos occident

94:7et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob

94:8intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite

94:9qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit

94:10qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam

94:11Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt

94:12beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum

94:13ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus

94:14non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret

94:15quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde

94:16quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis

94:17nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea

94:18si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me

94:19in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam

94:20numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto

94:21copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt

94:22erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae

94:23et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster

95:1venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro

95:2praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei

95:3quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos

95:4in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt

95:5cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt

95:6venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri

95:7quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius

95:8hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra

95:9sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum

95:10quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est

95:11et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam

96:1canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra

96:2canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius

96:3narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius

96:4quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos

96:5omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit

96:6gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius

96:7adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem

96:8adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius

96:9adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra

96:10dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate

96:11laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius

96:12gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus

96:13ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.