THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

97:1Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae

97:2nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius

97:3ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius

97:4apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra

97:5montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae

97:6adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius

97:7confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii

97:8audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine

97:9tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos

97:10qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos

97:11lux orta est iusto et rectis corde laetitia

97:12laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius

98:0canticum

98:1cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius

98:2notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam

98:3recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

98:4iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite

98:5cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis

98:6in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino

98:7tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius

98:8flumina plaudent manu simul montes laudabunt

98:9ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus

99:1Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra

99:2Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos

99:3confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque

99:4imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti

99:5exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est

99:6Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos

99:7in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis

99:8Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum

99:9exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.