1:1apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni
1:2qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit
1:3beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est
1:4Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt
1:5et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo
1:6et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen
1:7ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen
1:8ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens
1:9ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu
1:10fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae
1:11dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam
1:12et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea
1:13et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream
1:14caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis
1:15et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum
1:16et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua
1:17et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus
1:18et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni
1:19scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec
1:20sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt
2:1angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum
2:2scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces
2:3et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti
2:4sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti
2:5memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris
2:6sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi
2:7qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei
2:8et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit
2:9scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae
2:10nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae
2:11qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secunda
2:12et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam
2:13scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat
2:14sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicari
2:15ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum
2:16similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei
2:17qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit
2:18et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalco
2:19novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus
2:20sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis
2:21et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua
2:22ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius
2:23et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra
2:24vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus
2:25tamen id quod habetis tenete donec veniam
2:26et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes
2:27et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur
2:28sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinam
2:29qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
3:1et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es
3:2esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non enim invenio opera tua plena coram Deo meo
3:3in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te
3:4sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt
3:5qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius
3:6qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
3:7et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo aperit
3:8scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meum
3:9ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te
3:10quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo ab hora temptationis quae ventura est in orbem universum temptare habitantes in terra
3:11venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam
3:12qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de caelo a Deo meo et nomen meum novum
3:13qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
3:14et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei
3:15scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam frigidus esses aut calidus
3:16sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus incipiam te evomere ex ore meo
3:17quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus
3:18suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas
3:19ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam age
3:20ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum
3:21qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius
3:22qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis