THE HOLY BIBLE Vulgate

The Apocalypse of St. John the Apostle (Author John)

19:1post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est

19:2quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius

19:3et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in saecula saeculorum

19:4et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluia

19:5et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magni

19:6et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens

19:7gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiae agni et uxor eius praeparavit se

19:8et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens candidum byssinum enim iustificationes sunt sanctorum

19:9et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt

19:10et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae

19:11et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat

19:12oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse

19:13et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen eius Verbum Dei

19:14et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundum

19:15et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis

19:16et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium

19:17et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam Dei

19:18ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum

19:19et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius

19:20et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure

19:21et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum

20:1et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua

20:2et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille

20:3et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet illum solvi modico tempore

20:4et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis

20:5ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni haec est resurrectio prima

20:6beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis

20:7et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere suo

20:8et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam

20:9et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia

20:10et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum

20:11et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis

20:12et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum

20:13et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum

20:14et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis

20:15et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis

21:1et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est

21:2et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo

21:3et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus

21:4et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt

21:5et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera

21:6et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis

21:7qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit mihi filius

21:8timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

21:9et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni

21:10et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo

21:11habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum

21:12et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel

21:13ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres

21:14et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni

21:15et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum

21:16et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt

21:17et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli

21:18et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo

21:19fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus

21:20quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus

21:21et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum

21:22et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus

21:23et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus

21:24et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam

21:25et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic

21:26et adferent gloriam et honorem gentium in illam

21:27nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni

22:1et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni

22:2in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium

22:3et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi

22:4et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum

22:5et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum

22:6et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito

22:7et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huius

22:8et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat

22:9et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora

22:10et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope est

22:11qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc

22:12ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua

22:13ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis

22:14beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem

22:15foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium

22:16ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina

22:17et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis

22:18contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto

22:19et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto

22:20dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu

22:21gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.