THE HOLY BIBLE Vulgate

The Epistle of St. Paul the Apostle to the Romans (Author Paul)

12:1obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum

12:2et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

12:3dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei

12:4sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent

12:5ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra

12:6habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei

12:7sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina

12:8qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate

12:9dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono

12:10caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes

12:11sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes

12:12spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes

12:13necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes

12:14benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere

12:15gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus

12:16id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos

12:17nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus

12:18si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes

12:19non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus

12:20sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius

12:21noli vinci a malo sed vince in bono malum

13:1omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt

13:2itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt

13:3nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa

13:4Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit

13:5ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam

13:6ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes

13:7reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem

13:8nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit

13:9nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum

13:10dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio

13:11et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus

13:12nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis

13:13sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione

13:14sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis

14:1infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum

14:2alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat

14:3is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit

14:4tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum

14:5nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet

14:6qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo

14:7nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur

14:8sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus

14:9in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur

14:10tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei

14:11scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo

14:12itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo

14:13non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum

14:14scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est

14:15si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est

14:16non ergo blasphemetur bonum nostrum

14:17non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto

14:18qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus

14:19itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem

14:20noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat

14:21bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur

14:22tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat

14:23qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est

15:1debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere

15:2unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem

15:3etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me

15:4quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus

15:5Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum

15:6ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi

15:7propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei

15:8dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum

15:9gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo

15:10et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius

15:11et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi

15:12et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt

15:13Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti

15:14certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere

15:15audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo

15:16ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto

15:17habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum

15:18non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis

15:19in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi

15:20sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem

15:21sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent

15:22propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos

15:23nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis

15:24cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero

15:25nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis

15:26probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem

15:27placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis

15:28hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam

15:29scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam

15:30obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum

15:31ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis

15:32ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum

15:33Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen

16:1commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris

16:2ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi

16:3salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu

16:4qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium

16:5et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo

16:6salutate Mariam quae multum laboravit in vobis

16:7salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo

16:8salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino

16:9salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum

16:10salutate Apellen probum in Christo

16:11salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino

16:12salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino

16:13salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam

16:14salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres

16:15salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos

16:16salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi

16:17rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis

16:18huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium

16:19vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo

16:20Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum

16:21salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei

16:22saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino

16:23salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater

16:24[]

16:25ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti

16:26quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito

16:27solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.