5:1iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum
5:2per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei
5:3non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur
5:4patientia autem probationem probatio vero spem
5:5spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis
5:6ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est
5:7vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori
5:8commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus
5:9Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum
5:10si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius
5:11non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus
5:12propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt
5:13usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est
5:14sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri
5:15sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit
5:16et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem
5:17si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum
5:18igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae
5:19sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi
5:20lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia
5:21ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum
6:1quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet
6:2absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo
6:3an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus
6:4consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus
6:5si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus
6:6hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato
6:7qui enim mortuus est iustificatus est a peccato
6:8si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo
6:9scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur
6:10quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo
6:11ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu
6:12non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius
6:13sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo
6:14peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia
6:15quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit
6:16nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam
6:17gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis
6:18liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae
6:19humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem
6:20cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae
6:21quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est
6:22nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam
6:23stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro
7:1an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit
7:2nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri
7:3igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro
7:4itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo
7:5cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti
7:6nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae
7:7quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces
7:8occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat
7:9ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit
7:10ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem
7:11nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit
7:12itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum
7:13quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum
7:14scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato
7:15quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio
7:16si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona
7:17nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
7:18scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio
7:19non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago
7:20si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
7:21invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet
7:22condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem
7:23video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis
7:24infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius
7:25gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati
8:1nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant
8:2lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis
8:3nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne
8:4ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum
8:5qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt
8:6nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax
8:7quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest
8:8qui autem in carne sunt Deo placere non possunt
8:9vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius
8:10si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem
8:11quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis
8:12ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus
8:13si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis
8:14quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei
8:15non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater
8:16ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei
8:17si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur
8:18existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis
8:19nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat
8:20vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem
8:21quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei
8:22scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc
8:23non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri
8:24spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat
8:25si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus
8:26similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus
8:27qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis
8:28scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti
8:29nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus
8:30quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit
8:31quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos
8:32qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit
8:33quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat
8:34quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis
8:35quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius
8:36sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis
8:37sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos
8:38certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines
8:39neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro