9:1veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto
9:2quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo
9:3optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem
9:4qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa
9:5quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen
9:6non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel
9:7neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen
9:8id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine
9:9promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius
9:10non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro
9:11cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret
9:12non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori
9:13sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui
9:14quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit
9:15Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor
9:16igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei
9:17dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra
9:18ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
9:19dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit
9:20o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic
9:21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
9:22quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
9:23ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam
9:24quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus
9:25sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
9:26et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi
9:27Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient
9:28verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
9:29et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus
9:30quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est
9:31Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit
9:32quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis
9:33sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur
10:1fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem
10:2testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam
10:3ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti
10:4finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti
10:5Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea
10:6quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere
10:7aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare
10:8sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus
10:9quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris
10:10corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem
10:11dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur
10:12non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum
10:13omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
10:14quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante
10:15quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona
10:16sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro
10:17ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
10:18sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
10:19sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam
10:20Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant
10:21ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem
11:1dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin
11:2non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel
11:3Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam
11:4sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal
11:5sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt
11:6si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia
11:7quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt
11:8sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem
11:9et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis
11:10obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva
11:11dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur
11:12quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum
11:13vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo
11:14si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis
11:15si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis
11:16quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami
11:17quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es
11:18noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te
11:19dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
11:20bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time
11:21si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
11:22vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris
11:23sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos
11:24nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae
11:25nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret
11:26et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
11:27et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
11:28secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres
11:29sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
11:30sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem
11:31ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur
11:32conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur
11:33o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
11:34quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit
11:35aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
11:36quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen