THE HOLY BIBLE Vulgate

Solomon's Canticle of Canticles (Author Solomon)

1:1

1:2osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino

1:3fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te

1:4trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te

1:5nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis

1:6nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi

1:7indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum

1:8si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum

1:9equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea

1:10pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia

1:11murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento

1:12dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum

1:13fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur

1:14botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi

1:15ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum

1:16ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus

1:17tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina

2:1ego flos campi et lilium convallium

2:2sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias

2:3sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo

2:4introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem

2:5fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo

2:6leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me

2:7adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit

2:8vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles

2:9similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos

2:10et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni

2:11iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit

2:12flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra

2:13ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni

2:14columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora

2:15capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit

2:16dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia

2:17donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether

3:1in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni

3:2surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni

3:3invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis

3:4paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae

3:5adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit

3:6quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii

3:7en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel

3:8omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos

3:9ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani

3:10columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem

3:11egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius

4:1quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad

4:2dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas

4:3sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet

4:4sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium

4:5duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis

4:6donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis

4:7tota pulchra es amica mea et macula non est in te

4:8veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum

4:9vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui

4:10quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata

4:11favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis

4:12hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus

4:13emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo

4:14nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis

4:15fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano

4:16surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.