THE HOLY BIBLE Vulgate

Solomon's Canticle of Canticles (Author Solomon)

5:1veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi

5:2ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium

5:3expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos

5:4dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum eius

5:5surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima

5:6pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi

5:7invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum

5:8adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo

5:9qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos

5:10dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus

5:11caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum nigrae quasi corvus

5:12oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima

5:13genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam

5:14manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis venter eius eburneus distinctus sapphyris

5:15crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas species eius ut Libani electus ut cedri

5:16guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem

6:1quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum

6:2dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat

6:3ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia

6:4pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata

6:5averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad

6:6dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis

6:7sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis

6:8sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus

6:9una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam

6:10quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata

6:11descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica

6:12nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab

6:13revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te

7:1quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis

7:2umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis

7:3duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae

7:4collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum

7:5caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus

7:6quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis

7:7statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris

7:8dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum

7:9guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum

7:10ego dilecto meo et ad me conversio eius

7:11veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis

7:12mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea

7:13mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi

8:1quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat

8:2adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum

8:3leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me

8:4adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit

8:5quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua

8:6pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum

8:7aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum

8:8soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est

8:9si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis

8:10ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens

8:11vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos

8:12vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius

8:13quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam

8:14fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.