THE HOLY BIBLE Vulgate

Prophecy of Zacharias (Author Zacharias)

1:1in mense octavo in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens

1:2iratus est Dominus super patres vestros iracundia

1:3et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum convertimini ad me ait Dominus exercituum et convertar ad vos dicit Dominus exercituum

1:4ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetae priores dicentes haec dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus

1:5patres vestri ubi sunt et prophetae numquid in sempiternum vivent

1:6verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis

1:7in die vicesima et quarta undecimo mense sabath in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens

1:8vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo et post eum equi rufi varii et albi

1:9et dixi quid sunt isti domine mi et dixit ad me angelus qui loquebatur in me ego ostendam tibi quid sint haec

1:10et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram

1:11et responderunt angelo Domini qui stabat inter myrteta et dixerunt perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur et quiescit

1:12et respondit angelus Domini et dixit Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es iste septuagesimus annus est

1:13et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona verba consolatoria

1:14et dixit ad me angelus qui loquebatur in me clama dicens haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno

1:15et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum

1:16propterea haec dicit Dominus revertar ad Hierusalem in misericordiis domus mea aedificabitur in ea ait Dominus exercituum et perpendiculum extendetur super Hierusalem

1:17adhuc clama dicens haec dicit Dominus exercituum adhuc affluent civitates meae bonis et consolabitur Dominus adhuc Sion et eliget adhuc Hierusalem

1:18et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor cornua

1:19et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec et dixit ad me haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam et Israhel et Hierusalem

1:20et ostendit mihi Dominus quattuor fabros

1:21et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quae levaverunt cornu super terram Iuda ut dispergerent eam

2:1et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius funiculus mensorum

2:2et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius

2:3et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius

2:4et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius

2:5et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius

2:6o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus

2:7o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis

2:8quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius

2:9quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me

2:10lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus

2:11et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te

2:12et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem

2:13sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo

3:1et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei

3:2et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in te Satan et increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non iste torris est erutus de igne

3:3et Iesus erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli

3:4qui respondit et ait ad eos qui stabant coram se dicens auferte vestimenta sordida ab eo et dixit ad eum ecce abstuli a te iniquitatem tuam et indui te mutatoriis

3:5et dixit ponite cidarim mundam super caput eius et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus et angelus Domini stabat

3:6et contestabatur angelus Domini Iesum dicens

3:7haec dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris et custodiam meam custodieris tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic adsistunt

3:8audi Iesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum meum orientem

3:9quia ecce lapis quem dedi coram Iesu super lapidem unum septem oculi sunt ecce ego celabo sculpturam eius ait Dominus exercituum et auferam iniquitatem terrae illius in die una

3:10in die illa dicit Dominus exercituum vocabit vir amicum suum subter vineam et subter ficum

4:1et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo

4:2et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illius

4:3et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a sinistris eius

4:4et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt haec domine mi

4:5et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine mi

4:6et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum

4:7quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eius

4:8et factum est verbum Domini ad me dicens

4:9manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos

4:10quis enim despexit dies parvos et laetabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terra

4:11et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eius

4:12et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro

4:13et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine

4:14et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universae terrae

5:1et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce volumen volans

5:2et dixit ad me quid tu vides et dixi ego video volumen volans longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum

5:3et dixit ad me haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur

5:4educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur in medio domus eius et consumet eam et ligna eius et lapides eius

5:5et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur

5:6et dixi quidnam est et ait haec est amphora egrediens et dixit haec est oculus eorum in universa terra

5:7et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens in medio amphorae

5:8et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae et misit massam plumbeam in os eius

5:9et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et caelum

5:10et dixi ad angelum qui loquebatur in me quo istae deferunt amphoram

5:11et dixit ad me ut aedificetur ei domus in terra Sennaar et stabiliatur et ponatur ibi super basem suam



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.