Haller's Concordance: CONSTITUET
- constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris Dt. 28:13
- et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum 1 Ki. 8:12
- constituet autem sibi Dominus regem super Israhel qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore 3 Ki. 14:14
- aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum Sir. 40:25
- In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum; et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum. Dan. 4:17
- amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum Mt. 24:47
- dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram Lk. 12:42
- vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum Lk. 12:44
- scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum 2 Cor. 4:14