Haller's Concordance: CONSTITUTA
- si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum Lev. 26:15
- vocavitque rex Ioiadae principem et dixit ei quare non tibi fuit curae ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Hierusalem pecuniam quae constituta est a Mose servo Domini ut inferret eam omnis multitudo Israhel in tabernaculum testimonii 2 Par. 24:6
- Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. Esther 15:13
- Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar. Esther 8:12
- scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi Job 30:23
- Ipse revelat profunda, et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est. Dan. 2:22
- aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus, et tempus. Dan. 7:12
- constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non modica vero per universam civitatem erat trepidatio 2 Ma. 3:14
- et amotis his quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Iohannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium iura destituens prava instituta sancibat 2 Ma. 4:11
- at ille cogitationem cepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimae conversationis et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta respondit cito dicens praemitti se velle in infernum 2 Ma. 6:23
- is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco Jn. 5:13
- et respondi: tunc et dixi, domine, et nunc dico: beati praesentes et observantes quae a te constituta sunt. 4 Esd. 7:45