Haller's Concordance: CONSTITUTUS
- septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario Ex. 29:30
- cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini Dt. 17:16
- respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et iusti sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom 2 Ki. 15:3
- nec erat tunc rex constitutus in Edom 3 Ki. 22:47
- et audivit Phassur filius Emmer sacerdos qui constitutus erat princeps in domo Domini Hieremiam prophetantem sermones istos Jer. 20:1
- et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Hiericho et habebat argentum et aurum multum 1 Ma. 16:11
- Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in civitate moliri 2 Ma. 3:4
- tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus 2 Ma. 3:31
- reliquit autem et praepositos ad adfligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est 2 Ma. 5:22
- et in ultimo spiritu constitutus ait tu quidem scelestissime in praesenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit 2 Ma. 7:9
- et ego in infirmitate constitutus vestri autem benigne memor regressus de Persidis locis et infirmitate gravi adprehensus necessarium duxi pro communi utilitate curam habere 2 Ma. 9:21
- nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit Lk. 7:8
- et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum Acts 10:42
- et regnavit Ioachim filius ipsius pro eo; cum autem constitutus esset, erat annorum octo. 3 Esd. 1:43