Haller's Concordance: CONSUETUDINEM
- ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est Gen. 31:35
- iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis Lev. 18:3
- et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem proeliandi Judg. 3:2
- euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum consuetudinem securum et quietum nullo eis penitus resistente magnarumque opum et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum Judg. 18:7
- accinctus ergo David gladio eius super veste sua coepit temptare si armatus posset incedere non enim habebat consuetudinem dixitque David ad Saul non possum sic incedere quia nec usum habeo et deposuit ea 1 Ki. 17:39
- cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David 1 Ki. 20:25
- et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam 4 Ki. 17:33
- illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant 4 Ki. 17:40
- et exierunt duae secundum consuetudinem suam quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis Jud. 13:12
- indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et contra omnium Gentium consuetudinem faciens, Regum iussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret. Esther 13:4
- factumque in te est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis et post te non erit fornicatio in eo enim quod dedisti mercedes et mercedes non accepisti factum est in te contrarium Ezec. 16:34
- Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt. Dan. 14:14
- volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes iudicavimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem 2 Ma. 11:25
- Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt 2 Ma. 12:38
- secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini Lk. 1:9
- et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo Lk. 2:27
- et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi Lk. 2:42
- et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere Lk. 4:16
- et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli Lk. 22:39
- secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis Acts 17:2
- audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi Acts 21:21
- si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei 1 Cor. 11:16