Haller's Concordance: CONSULERET
- sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum Gen. 25:22
- cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei Num. 7:89
- rogaveruntque eum ut consuleret Dominum et scire possent an prospero itinere pergerent et res haberet effectum Judg. 18:5
- consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom 2 Ki. 16:23