Haller's Concordance: CONSUMAM
- feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est Num. 14:12
- persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos 2 Ki. 22:38
- consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis 2 Ki. 22:39
- persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos Ps. 18:37
- cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum et si obtulerint holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos Jer. 14:12
- gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu eius Jer. 27:8
- et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi Jer. 46:28
- et pavere faciam Aelam coram inimicis suis et in conspectu quaerentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris mei dicit Dominus et emittam post eos gladium donec consumam eos Jer. 49:37
- occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos Osee 13:8