Haller's Concordance: CONSUMAT
- ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur Lev. 26:16
- adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam Dt. 28:21
- et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis continentur Dt. 29:21
- sin autem perverse egrediatur ignis ex eo et consumat habitatores Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sychem et de oppido Mello et devoret Abimelech Judg. 9:20
- devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors Job 18:13
- ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt Bar. 6:62
- cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos Lk. 9:54