Haller's Concordance: CONSUMETUR
- et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia Gen. 41:36
- omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo Lev. 6:23
- consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt Lev. 26:20
- luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit Job 20:18
- et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus Isa. 10:18
- tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos Ezec. 5:12
- et destruam parietem quem levistis absque temperamento et adaequabo eum terrae et revelabitur fundamentum eius et cadet et consumetur in medio eius et scietis quia ego sum Dominus Ezec. 13:14
- Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius: et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu eius. Dan. 11:16