Haller's Concordance: ADFER
- fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar Gen. 27:4
- adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar Gen. 27:7
- et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur Gen. 27:9
- mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi sagittas 1 Ki. 20:21
- et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego iacio cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum 1 Ki. 20:36
- cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum eius dicens adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua 3 Ki. 17:11
- ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea 3 Ki. 17:13
- cumque plena fuissent vasa dixit ad filium suum adfer mihi adhuc vas et ille respondit non habeo stetitque oleum 4 Ki. 4:6
- et ait illi Heliseus adfer arcum et sagittas cumque adtulisset ad eum arcum et sagittas 4 Ki. 13:15
- sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit Pr. 30:15
- dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae Isa. 43:6
- hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur Osee 8:13
- deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis Jn. 20:27