Haller's Concordance: CONSUMMATI
- et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi 1 Esd. 10:17
- et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum Tob. 14:1
- negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati Wis. 16:16
- et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur Lk. 2:21
- ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti Jn. 17:23
- et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere suo Apoc. 20:7
- quod si civitas ista et muri consummati fuerint, tributa non sustinebunt pendere, sed etiam regibus resistent. 3 Esd. 2:19