Haller's Concordance: CONSUMMATIO
- cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est Wis. 6:19
- stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis Sir. 21:10
- consummatio timoris Dei sapientia et sensus Sir. 21:13
- multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus Sir. 43:29
- si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam Isa. 10:22
- inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt Mt. 13:39
- et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio Mt. 24:14
- proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem Heb. 6:8
- si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici Heb. 7:11
- sicut enim omne quod factum est in saeculo, initium per consummationem et consummatio manifesta, 4 Esd. 9:5
- sic et Altissimi tempora, initia manifesta in prodigiis et virtutibus, et consummatio in actu et in signis. 4 Esd. 9:6