Haller's Concordance: CONSUMPSIT
- tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit Num. 31:10
- absque urbibus quae erant in collibus et in tumulis sitae ceteras succendit Israhel unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit Josu. 11:13
- extendit angelus Domini summitatem virgae quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini evanuit ex oculis eius Judg. 6:21
- regressi autem filii Israhel omnes reliquias civitatis a viris usque ad iumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit Judg. 20:48
- misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos 2 Ki. 22:15
- et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quae fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israhel 3 Ki. 21:26
- cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi Job 1:16
- et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter Ps. 78:33
- consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei Ps. 119:139
- fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis Sir. 45:24
- THAU vocasti quasi ad diem sollemnem qui terrerent me de circuitu et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et relinqueretur quos educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit eos Lam. 2:22
- ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus Ezec. 15:4
- sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum 2 Ma. 2:10
- et factus est cogitatus silvae in vano, venit enim ignis et consumpsit eam. 4 Esd. 4:16