Haller's Concordance: CONSUMPTA
- cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant Gen. 21:15
- adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt Dt. 29:5
- ubi dixit Iosue quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israhel et cuncta quae illius erant igne consumpta sunt Josu. 7:25
- utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti vestes et calciamenta quibus induimur et quae habemus in pedibus ob longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta Josu. 9:13
- consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae Job 33:25
- consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum Ps. 73:26
- sacrificia ipsius consumpta sunt igni cotidie Sir. 45:17
- quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est 2 Ma. 1:32