Haller's Concordance: CONSUMPTI
- dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus Num. 17:12
- iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint Dt. 32:36
- respondit autem unus servorum eius tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israhel alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus 4 Ki. 7:13
- vidit enim Dominus adflictionem Israhel amaram nimis et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui auxiliaretur Israhel 4 Ki. 14:26
- dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe Job 7:6
- quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint Ps. 73:19
- consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus Ps. 90:7
- quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt Ps. 102:3
- consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me Ps. 119:82
- sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus Wis. 5:13
- vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundiae Sir. 45:23
- ex eo autem quo cessavimus sacrificare Reginae caeli et libare ei libamina indigemus omnibus et gladio et fame consumpti sumus Jer. 44:18
- COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quaesierunt cibum sibi ut refocilarent animam suam Lam. 1:19
- HETH misericordiae Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes eius Lam. 3:22
- TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terrae Lam. 4:9
- ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti Mal. 3:6