Haller's Concordance: CONSUMPTUS
- cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat maioribus eius 2 Par. 21:19
- quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret Job 10:18
- homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est Job 14:10
- caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis Ps. 6:7
- a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper Ps. 39:11
- confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit Acts 12:23