Haller's Concordance: CONSURGENT
- oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent 2 Par. 16:9
- consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius Ps. 2:2
- tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me Pr. 1:28
- et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis Eccl. 12:4
- praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum Isa. 14:21
- haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te Isa. 49:7
- sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui proeliantur adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni Jer. 37:10
- ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae Jer. 50:41
- Hae quattuor bestiae magnae: quattuor sunt regna, quae consurgent de terra. Dan. 7:17
- Quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo: quattuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius. Dan. 8:22
- Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem Austri: filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent. Dan. 11:14
- Et venit rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas: et brachia Austri non sustinebunt, et consurgent electi eius ad resistendum, et non erit fortitudo. Dan. 11:15
- numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis Hab. 2:7
- tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos Mk. 13:12