Haller's Concordance: CONSURGET
- ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat Num. 23:24
- videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth Num. 24:17
- eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima quam tradidit vobis Josu. 23:16
- sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quae praecepit Dominus 1 Ki. 13:14
- innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget Job 8:15
- et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer Job 11:17
- sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo Job 14:12
- revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum Job 20:27
- quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit Pr. 24:22
- ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem Isa. 31:2
- haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae Jer. 6:22
- et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Hieremiae Jer. 51:64
- Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum: et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae. Dan. 2:39
- Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt: et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit. Dan. 7:24
- Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impundes facie, et intelligens propositiones. Dan. 8:23
- secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius: et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur. Dan. 8:25
- Et Deum patrum suorum non reputabit: et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit: quia adversum universa consurget. Dan. 11:37
- In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. Dan. 12:1
- consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa Osee 10:14
- quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio Nah. 1:9
- consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca Mt. 24:7