Haller's Concordance: CONSURREXIT
- dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum Gen. 4:8
- quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur Num. 14:35
- consurrexit autem Satan contra Israhel et incitavit David ut numeraret Israhel 1 Par. 21:1
- et e contrario populus meus in adversarium consurrexit desuper tunica pallium sustulistis eos qui transiebant simpliciter convertistis in bellum Mic. 2:8
- sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo Zach. 2:13
- et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet Mk. 3:26