Haller's Concordance: CONTENTIO
- duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est Judg. 5:15
- quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est Judg. 5:16
- ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio Sir. 40:4
- ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella Sir. 40:9
- quarum gratia periculosa eos contentio habebat et eorum instituta aemulabantur ac per omnia his consimiles esse cupiebant quos hostes et peremptores habuerant 2 Ma. 4:16
- facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior Lk. 22:24
- cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis 1 Cor. 3:3
- ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum Jas. 3:16