Haller's Concordance: CONTENTIONEM
- ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero Dt. 31:27
- et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multae miserationis non dereliquisti eos 2 Esd. 9:17
- posuisti nos contentionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos Ps. 80:6
- quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant Phil. 1:15
- nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes Phil. 2:3