Haller's Concordance: CONTERET
- inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius Gen. 3:15
- cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris Jud. 14:5
- in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa Job 9:17
- conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis Job 34:24
- sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret Ps. 145:20
- Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret Ps. 146:9
- lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum Pr. 15:4
- et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur Isa. 1:28
- calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium Isa. 42:3
- et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio Jer. 5:17
- et conteret statuas domus Solis quae sunt in terra Aegypti et delubra deorum Aegypti conburet igni Jer. 43:13
- Et regnum quartum erit velut ferrum. quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia haec. Dan. 2:40
- Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Dan. 7:25
- Et in tempore praefinito praeliabitur adversus eum rex Austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet. Dan. 11:40
- et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos 1 Ma. 3:22
- et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie 1 Ma. 4:10
- et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum Mt. 21:44
- Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum Rom. 16:20