Haller's Concordance: ADFERTE
- dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum Gen. 31:46
- dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me Ex. 32:2
- humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt Num. 13:20
- ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et obtulit holocaustum 1 Ki. 13:9
- rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidatur 1 Ki. 19:15
- dixit ergo rex adferte mihi gladium cumque adtulissent gladium coram rege 3 Ki. 3:24
- at ille ait adferte mihi vas novum et mittite in illud sal qui cum adtulissent 4 Ki. 2:20
- at ille adferte inquit farinam et misit in ollam et ait infunde turbae et comedat et non fuit amplius quicquam amaritudinis in olla 4 Ki. 4:41
- dixitque Esaias adferte massam ficorum quam cum adtulissent et posuissent super ulcus eius curatus est 4 Ki. 20:7
- et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est 1 Par. 15:12
- adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium 1 Par. 16:28
- dixitque David ad Ioab et ad principes populi ite et numerate Israhel a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam 1 Par. 21:2
- et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est 2 Esd. 8:15
- numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi Job 6:22
- adferte Domino filios arietum Ps. 29:1
- adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto Ps. 29:2
- adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem Ps. 96:7
- adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius Ps. 96:8
- prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob Isa. 41:21
- audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quae dicitis dominis vestris adferte et bibemus Amos 4:1
- et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam triginta argenteos Zach. 11:12
- qui ait eis adferte illos mihi huc Mt. 14:18
- respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me Mt. 17:17
- qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me Mk. 9:19
- qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam Mk. 12:15
- dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc Jn. 21:10