Haller's Concordance: CONTICUIT
- onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit Isa. 15:1
- cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae Isa. 24:8
- venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiae vallis earum usquequo concideris Jer. 47:5
- conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego Osee 4:6
- ululate habitatores pilae conticuit omnis populus Chanaan disperierunt omnes involuti argento Soph. 1:11
- et psalterium nostrum humiliatum est et hymnus noster conticuit et exultatio nostra dissoluta est, et lumen candelabri nostri extinctum est et arca testamenti nostri direpta est et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod nominatum est super nos paene profanatum est, et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt et Levitae nostri in captivitate abierunt, et virgines nostrae coinquinatae sunt et mulieres nostrae vim passae sunt, et iusti nostri rapti sunt et parvuli nostri proditi sunt, et iuvenes nostri servierunt et fortes nostri invalidi facti sunt. 4 Esd. 10:22