Haller's Concordance: CONTIGIT
- contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset Tob. 2:10
- eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui Tob. 3:7
- et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus Tob. 8:17
- unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo Tob. 11:10
- et cum haec agerentur contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere eo quod Antiochidi concubinae regis dono essent dati 2 Ma. 4:30
- contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas 2 Ma. 5:2
- contigit autem et septem fratres cum matre adprehensos conpelli a rege contra fas ad carnes porcinas flagris et taureis cruciatos 2 Ma. 7:1
- intraverat enim ea quae dicitur Persipolis et temptavit expoliare templa et civitatem opprimere sed multitudine ad arma concurrente in fugam versi sunt et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret 2 Ma. 9:2
- super haec autem superbia repletus ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens adcelerare negotium contigit illum impetu euntem de curru cadere et gravi corporis conlisione membra vexare 2 Ma. 9:7
- qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu 2 Ma. 10:5
- quibus congressis contigit paucos ruere Iudaeorum 2 Ma. 12:34
- et tali lege praevaricatorem legis contigit mori nec terrae dari Menelaum 2 Ma. 13:7
- quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur Lk. 8:42
- et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo Acts 9:3
- et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populi Acts 21:35
- contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum Acts 28:8
- nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret Rom. 11:25
- contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti 2 Pet. 2:22
- et nunc quantum est quod contigit nobis misericordia abs te, Domine Deus, derelinquere nobis radicem et nomen in locum sanctificationis tuae, 3 Esd. 8:79