Haller's Concordance: CONTINENS
- tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea Tob. 6:18
- ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali Ps. 68:27
- et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis praecordiis meis Wis. 8:21
- investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus ne derelinqueris eam Sir. 6:28
- qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam Sir. 15:1
- ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum Sir. 27:33
- quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum ipse in loco tuto se continens Antiochiae secus Dafnen 2 Ma. 4:33