Haller's Concordance: CONTRADICERE
- Scribite ergo Iudaeis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Haec enim consuetudo erat, ut epistolis, quae ex regis nomine mittebantur, et illius annulo signatae erant, nemo auderet contradicere. Esther 8:8
- et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his quae ab eo dicuntur aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea 1 Ma. 14:44
- ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri Lk. 21:15
- hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere Acts 4:14