Haller's Concordance: CONTRISTARI
- et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra 2 Esd. 8:10
- coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo et coeperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos Tob. 10:3
- numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari Job 21:4
- et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse Mt. 26:37
- at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego Mk. 14:19
- ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio 2 Cor. 7:11