Haller's Concordance: CONTRITIO
- os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius Pr. 18:7
- ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella Sir. 40:9
- propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio eius Isa. 30:13
- duo sunt quae occurrerunt tibi quis contristabitur super te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te Isa. 51:19
- pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorum Isa. 59:7
- non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio Isa. 60:18
- contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meae Jer. 4:20
- confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna Jer. 6:1
- vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna Jer. 48:3
- vox belli in terra et contritio magna Jer. 50:22
- vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldeorum Jer. 51:54
- MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem cui exaequabo te et consolabor te virgo filia Sion magna enim velut mare contritio tua quis medebitur tui Lam. 2:13
- FE formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio Lam. 3:47
- non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia super quem non transiit malitia tua semper Nah. 3:19
- et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus Soph. 1:10
- contritio et infelicitas in viis eorum Rom. 3:16
- praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete de his, quia adpropinquavit contritio vestra. 4 Esd. 16:2