Haller's Concordance: CONTRIVIT
- arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israhel Ex. 32:20
- tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth Judg. 8:16
- ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan 4 Ki. 18:4
- illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israhel 4 Ki. 21:9
- et contrivit statuas et succidit lucos replevitque loca eorum ossibus mortuorum 4 Ki. 23:14
- sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron 2 Par. 15:16
- et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit Ps. 105:16
- quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit Ps. 107:16
- contrivit Dominus baculum impiorum virgam dominantium Isa. 14:5
- sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me Isa. 38:13
- TETH defixae sunt in terra portae eius perdidit et contrivit vectes eius regem eius et principes eius in gentibus non est lex et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino Lam. 2:9
- BETH vetustam fecit pellem meam et carnem meam contrivit ossa mea Lam. 3:4
- in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster contrivit te in corde maris Ezec. 27:26