Haller's Concordance: CONTUMELIIS
- honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis Pr. 20:3
- patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud te Ezec. 22:7
- et proiciam super te abominationes et contumeliis te adficiam et ponam te in exemplum Nah. 3:6
- et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt Mk. 12:4
- cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos Acts 14:5
- propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis Rom. 1:24
- propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum 2 Cor. 12:10
- sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine 1 Th. 2:2