Haller's Concordance: CONTURBATA
- et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum obstipuit et conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo 1 Ki. 14:15
- miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea Ps. 6:2
- cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva conturbata conscientia Wis. 17:10
- in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet Isa. 9:19
- si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor eius idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor eius ait Dominus Jer. 31:20
- CAPH defecerunt prae lacrimis oculi mei conturbata sunt viscera mea effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi Lam. 2:11
- quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea Osee 11:8