Haller's Concordance: CONTURBATI
- tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan Ex. 15:15
- ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt Ps. 48:5
- consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus Ps. 90:7
- ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 5:25
- vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt Jer. 4:24
- et vada praeoccupata sunt et paludes incensae sunt igni et viri bellatores conturbati sunt Jer. 51:32
- in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia Nah. 2:4
- et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius 1 Ma. 3:6
- omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere Mk. 6:50
- conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre Lk. 24:37