Haller's Concordance: CONVENIT
- dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius Gen. 48:18
- ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis 1 Ma. 5:16
- et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare Mk. 3:20
- et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare Mk. 5:21
- dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo Lk. 5:36
- facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes Acts 2:6
- Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te Acts 5:9
- sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini Acts 13:44
- ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo Acts 23:20